monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 1
Quod ad te hucusque non scripsi, causa fuit silentium tuum. Verebar enim, ne si tacenti scriberem, molestum me magis quam officiosum putares. Nunc autem provocatus dulcissimis litteris tuis, et huiuscemodi litteris, quae me ad philosophiam nostri dogmatis provocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obviis, ut aiunt, manibus excipio; defensoremque meorum opusculorum paro: ita tamen si ante te placatum iudicem habuero: imo si oratorem meum super omnibus quae in me arguuntur, instruxero. Hoc enim et Tullius tuus; et ante illum in brevi et solo volumine scripsit Antonius, Primam causam esse victoriae, diligenter causam, pro qua dicturus es, discere.